monumenta.ch > Hieronymus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 19
Veniam et ad illum locum in quo arguor, quare dixerim dumtaxat iuxta Hebraicam Veritatem, in die secundo non additum, sicut in primo et in tertio, et reliquis: 'Vidit Deus, quia bonum est' ; statimque subiecerim: 'Nobis intelligentiam derelinqui: non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum. Unde et in arca Noc omnia animalia quaecumque bina ingrediuntur, immunda sunt. Impar numerus est mundus.' In hoc nescio quid reprehendatur interim de secunda die: utrum quia scriptum est, et scriptum non esse diximus: an quia etiam si scriptum est, nos aliter intelleximus, quam Scripturae simplicitas patitur. Scriptum non esse in secundo die, 'Vidit Deus quia bonum est:' non meum accipiant testimonium, sed cunctorum Hebraeorum, et aliorum Interpretum, Aquilae videlicet, et Symmachi, et Theodotionis. Si autem scriptum non est, cum in caeteris diebus scriptum sit, aut reddant aliam probabiliorem causam, quare non scriptum sit: aut si non repererint, ingratis suscipiant quod a nobis dictum est. Porro si in arca Noe omnia animalia, quae bina ingrediuntur immunda sunt, et impar numerus mundus est, et hoc scriptum esse nemo dubitat; quare scriptum si edisserant. Si autem non edisserunt, quod a me expositum est, velint, nolint, suscipient. Aut profer meliores epulas, et me conviva utere: aut qualicumque nostra coenula contentus esto. Scilicet nunc enumerandum mihi est, qui Ecclesiasticorum de impari numero disputarint, Clemens, Hippolytus, Origenes, Dionysius, Eusebius, Didymus, nostrorumque Tertullianus, Cyprianus, Victorinus, Lactantius, Hilarius: quorum Cyprianus de septenario, id est, impari numero disserens, quae, et quanta dixerit ad Fortunatum, liber illius testimonio est. An forsitan Pythagoram, et Architam Tarentinum, et Publium Scipionem in sexto de Republica, de impari numero proferam disputantes? Et si hos audire noluerint obtrectatores mei, Grammaticorum scholas eis faciam conclamare: 'Numero Deus impare gaudet' .